Postea voluit Herodes accipere licentiam a Claudio, et redire ad propria, et tunc Claudius dedit ei quartam tetrarchiam, scilicet Judaeam, et ita sublimatus rediit ad propria. Et venit primo in Judaeam, et honorifice susceptus est a Judaeis, quia in multis juverat eos. Et cum prope essent dies Azymorum, venit in Jerusalem ante diem festum, ut purificaretur, et mundus interesset diei festo. Et ante dies Azymorum occidit Jacobum, fratrem Joannis; postea in diebus Azymorum, videns quia placeret Judaeis, apposuit, ut apprehenderet et Petrum. De Jacobo autem refert Clemens Alexandrinus, quia cum detrusus esset in carcere, nocte convertit ad fidem custodem suum, et in crastino confessus est se esse Christianum. Et cum ambo traherentur ad martyrium dixit Jacobo: Pater da mihi remissionem. At ille parum deliberans ait: Pax tibi. Et osculatus est eum, et simul ambo capite truncati sunt. Petrum autem apprehensum misit Herodes in carcerem, quia in diebus Azymorum non licebat aliquem occidere, et praeter custodes carceris, tradidit eum custodiendum quatuor quaternionibus militum volens post Pascha producere eum populo, ut ipse populus occideret eum, non ipse Herodes, ut Jacobum, quia magis videbatur eis gloriosum, si ipsi occiderent eum, quia erat Princeps apostolorum.